- COMETES
- I.COMETESfil. Orestis, frater Tisamenis et Pentbili.II.COMETESpater Asterionis, unus ex Argonautis, Val. Flaccus, l. 1. v. 355.----- Celer Asterion, quem matre carentemCristatus geminô fovit pater amne Cometes,Segnior Apidani vires ubi sentit Enipeus.Ubi ad verbum fere, ut solet, expressit Apollonium, l. 1. Sic enim ille:Η῎λυθε δ᾿ Α᾿ςερίων αὐτοχεδὸν, ὅν ῥα ΚομήτηςΓείνατο δινήεντος ἐφ᾿ ὕδασιν Α᾿πιδανοῖο.Quod autem cristatum vocat Cometem Flaccus, adlusum est ad nomen Cometae. Nam (ut ait Plin. l. 2. c. 25.) Cometas Graeci vocant, nostri crinitas, hoc est, horrentes crine sanguineô. Haud abs re forsan fuerit hîc notare, quae de Cometarum praesagiis antiqui tradidêre, adeo ut in Proverbium abierit Senatius iste,Ο᾿υδεὶς Κομήτης ὅςις οὐ κακὸν φέρει.Nil enim Poetis praecipue magis persuasum est, quam cometas denuntiare magna mala. Virg. l. 1. Georg. v. 488.Non alias caelô ceciderunt plura serenôFulgura, nec diri toties arsêre Cometae.Tibullus, l. 2. El. 5. v. 71.Haec fore dixerunt belli mala signa CometenLucan. l. 1. v. 529.----- Terris mutantem regna Cometem.Stat. l. 1. Theb. v. 708.----- Mutant quae sceptra Cometae.Silius, l. 1. v. 461.Crine ut flammifero terret fera regna CometesSanguineum spargens ignem, vomit atra rubentesFax caelô radios, et saevâ luce coruscumScintillat sidus, terrisque extrema minatur.Et l. 8. v. 638.----- Non unus crine coruscôReguorum eversor rubunt letale Cometes.Val. Flaccus, l. 6. v. 608.----- Iratoque vocatiAb Iove fatales ad regna iniusta Cometae.Claudian. l. de bello Getico, v. 243.Et numquam caelô spectatum impune Cometem.Et in Epigr. 5. de Magnete, v. 4.Non frustra visi ferali crine Cometae.Ac de Raptu Proserp. l. 1. v. 232.----- Augurium, qualis laturus iniquumPraepes sanguineô dilabitur igne Cometes,Prodigiale rubens, non illum navita tuto,Non impune vident populi, sed crine minaciNuntiat aut ratibus ventos, aut urbibus hostes.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.